Babel

The Tower of Babel (Genesis 11: 1-9)

Latina (Latin)

  1. erat autem terra labii unius et sermonum eorundem
  2. cumque proficiscerentur de oriente invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo
  3. dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento
  4. et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras
  5. descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrem quam aedificabant filii Adam
  6. et dixit ecce unus est populus et unum labium omnibus coeperuntque hoc facere nec desistent a cogitationibus suis donec eas opere conpleant
  7. venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui
  8. atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt aedificare civitatem
  9. et idcirco vocatum est nomen eius Babel quia ibi confusum est labium universae terrae et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum

Information about the Latin language and alphabet
Latin language learning materials

Tower of Babel in other Romance languages

Aragonese, Aromanian, Asturian, Catalan, French, Galician, Italian, Ladino, Latin, Portuguese, Romanian, Spanish

Tower of Babel in other languages

Support this site - make a donation

Copyright 1998- Simon Ager